- BRACILE
- BRACILEaliter Redimiculum et Rebrachiatorium, Graec. ἀνάλαβος, memoratum in Vitu Germani Abbatis seu Martytis definitur Cassiano de veste Monach. l. 1. c. 6. Redimiculum seu suecinctorium, quod dividens (Isidorus habet, descendens) per cervicem et a lateribus colli divisum (demissum) utrarumque alarum sinum ambit atque hinc hinc inde succingit, ut consiringens latitudinem vestiat corpus atque coniungendo componat. Hoc vulgo Bracile, quasi braciale vocant; quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. E' quibus ultimis verbis colligere est, Bracile non tam zonam, ut quidam volunt, quam renum cingulum, seu cingulum in lumbis, ut idem Isidotus alibi vocat ac succinctorum esse, adeoque a braccis potius, quam a brachiis, nuncupatum, quasi bracco brevior et levior, quales Monachi sub tunica gestant. Dependebant ab eo caligae, uti haber Monachus Vallis Sarn. in Historia Albig. c. 72. Sed cum flecteretgenua ante altare, Brachile eius; a quo dependebant caligae ferreae, ruptum est. Fibulâ porro aunextebatur, uti docet Brissonius Formul. l. 6. p. 647. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Salmals. Not. ad Tertullian. de Pallio et Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.